- FAMOSUS
- FAMOSUSapud Iul. Capitolin in Pio, Sed Repentinus famoso percussus est, quod per concubinam Principis ad praefecturam venisset: absolute pro famoso libello, in Repentinum composito. Sic Graecis Latinâ voce Φάμωσα. Incertus Auctor apud Suid. in voce Φάμωςσα Α῾πέσκωπτον οὖν αὐτὸν ὠδαῖς καὶ παρῳδίαις καὶ τοῖς λεγομένοις φαμώσσοι: ubi ᾠδὰς vocat cantica in alterius infamiam composita, quae Psalteria dicuntur Paulo IC. Sent. l. 5. c. 4. Glossae Legales: Φάμουσα περὶ ἀνωνύμεν βιβλίων τῶ δηλούντων φλυαρίας etc. Salmas. ad Iul. Capitolin. Arnob. Carmen malum huiusmodi libellus vocatur adv. Gentes l. 4. ubi et simul de poena Auctoris aliquod, Carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur et vita, Decemviralibus scitis evadere noluistis impune. Sic autem X. Viralis illa lex habuit: SI QUIS CARMEN OCCENT ASSIT. ACTITASSIT. CONDIDISSIT. QUOD ALTERI. FLAGITIUM. FAXIT. CAPITAL. ESTO. Quam sic interpretatur Ulpian. ad Edictuml. 50. Si quis librum ad infamiam alicuius pertinentem scripserit, composuerit, ediderit, dolore malo fecerit, quo quid eorum fieret, etiamsi alterius nomine ediderit, vel sine nomine, uti de ea re agere liceret, et si condemnatus sit qui id fecit, intestabilis ex lege esse iubetur. L. Lex Cornelia §. Si quis D. de iniuriis et samosis libellis. Vide quoqueve Cic. apud Augustin. de Civ. Deil. 2. c. 9. et 12. Extendit postea Senatus crimen, et eâdem poenâ ex SC. voluit teneri, qui Ε᾿πιγράμματα, aliudve quid, sine scriptura, in notam aliquorum produxerit. Item, qui emendum vendendumve curaverit, eadem, dicta l. Lex Cornel. ulterius procesiêrunt Impp. Valentinian. et Valens. A. A. Si quis famosum libellum sive domi, sive in publico, vel quocumque loco ignarus repererit; aut corrumpat, priusquam alter inveniat, aut nalii consiteatur inventum. Sin vero easdem chartas non statim vel corruperit, vel in igne consumpserit, sed vim earum manifestaverit: sciat se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali sententia subiugandum. L. si quis Cod. de fam. lib. Cuius renoris quoqueve Lex X. Cod. Theodos. de Famosis itidem lib. nisi quod et illos, qui lectorem cognitum non prodiderint, ultorem suis cervicibus gladium reformidare iubet. Unde Horat. l. 2. Epigr. I. v. 153.Poenaque lata, malo quoe nollet carmine quemquamDescribi ------Vide G. Stewech. et G. Elmenhorst. Electis ac Observationibus ad Arnobii locum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.